Gaudeamus igitur
284 views![]()
Text piesne,ktorý by mal ovládať každý študent
Gaudeamus igitur
1. |: Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus; ![]()
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
|: Nos habebit humus!
2. |: Vita nostra brevis est,
Brevi finietur, ![]()
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
|: Nemini parcetur.
3. |: Ubi sunt qui ante
Nos in mundo fuere? ![]()
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
|: Hos si vis videre.
4. |: Vivat academia,
Vivant professores, ![]()
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
|: Semper sint in flore!
5. |: Vivant omnes virgines
Faciles, formosae, ![]()
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
|: Bonae, laboriosae!
6. |: Vivat et respublica
Et qui illam regit, ![]()
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
|: Quae nos hic protegit!
7. |: Pereat tristitia,
Pereant osores, ![]()
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius,
|: Atque irrisores!
8. |: Quis confluxus hodie
Academicorum? ![]()
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
|: In commune forum;
9. |: Vivat nostra societas,
Vivant studiosi ![]()
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
|: Patriae prosperitas.
10. |: Alma Mater floreat,
Quae nos educavit; ![]()
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
|: Sparsos, congregavit;
Miesto pre komentár
You must be logged in to post a comment.